- HELVETIA
- HELVETIAregio Germ. sup. perampla, incolatum, quibus aequa libertas, quosqueve falso caput habere credidit Sabellicus, fide, industriâ, fortitudine celebris: montana armentis, feris, ac volucribus: plana frugibus plena haber. Unde et a re frumentaria, potissimum vero pecuaria, maximum quaestum capiunt, ipsis sterilibus locis labore incolarum improbo ad fertilitatem perductis. Ventorum volentiae subiacer, cuius causa montium anfractus: et peculiare illi est, quod de Australi vento Plantinus memorat, eum praesertim apud Urienses omnia siccare et serenare, unaque nocte arboribus viriditatem, ac uvis, maturitatem afferre: aliquando summos tantum montium apices perflare, ut omnia in iis vernent, vallibus interea nivem servantibus: aliâ iterum vice tanto furore spirare, ut ipsa tect a aedibus auferat. In eadem dracones frequentius quam alibi nasci, narrat ex Ioh. Cysato l. de 4. Silvat. Civ. Kircherius, cuius causâ forsan in congestorum ab aquilis, ingentibusqueve vulturibus, qui in Alpium inaccessis rupibus nidulantur, cadaverum varii generis putredine indeque factâ diverforum seminum confusione ac fermentatione, Becmann. Hist. Orbis terr. Reliqua vide infra in voce, Helvetii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.